Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
vestri communitatis iurati seribe in nostri ac dominarum reginarum, genitricis scilicet nostre et consortis, necnon prelatorum et baronum, qui pro tunc nobiscum aderant, presencia proposuerunt in kunc modum: quod licet civitas predicta Ragusina, a tempore cuius non extat memória, in potestate seu dicione illustrium dominorum Hungarie regum, progenitorum et predecessorum nostrorum non fuerit actuali, licet eam ad ius dictorum regum non diffiterentur debuisse pertinere, sed ab annis circiter centum viginti, sub certis pactis et condicionibus sub dominio extiterit Venetorum. Quia tamen opitulante gracia salvatoris regnum nostrum Dalmacie triumpbali potencia in manus devenerat nostre regie maiestatis, renunciantibus duce et commune Yeneciarum omni iuri simul cum titulo, si quod babebant in eodem, tota communitas civitatis antedicte, provida et matúra deliberacione premissa, ipsos ad nostre celsitudinis conspectum transmiserant ad recognoscendum nos et íilium seu filios, quos deus nobis donaverit, aut inclitum dominum Jobannem ducem, condam domini Stepbani ducis, fratris nostri íilium, beredes nostros et in regno successores, quoslibet in eorum domiuos naturales et ad subiieiendum eandem nostro dominio iurisdiccioni et potestati pleno iure petentes et provoluti genibus nostre excellencie humiliter supplicantes, ut recognicionem predictam et dominium civitatis, que iidem procuratores et syndici nomine dictorum civium et tocius communitatis vigore iam instrumenti dicti nobis offerebant, clemencia solita, sub graciis et favoribus infraseriptis acceptare dignaremur. Nos igitur, qui a tempore nostre promocionis solicitudine indefessa ad recuperandum et rebabendum nostrorum regnorum limites et terminos babentes cor intentum, ut ad id tam kostili potencia, quam aliis viis et módis oportunis indesinentes et continuas operas inpendentes, prout est notum tóti orbi, certitudinaliter cognoscentes dictam civitatem Ragusii in regno nostro Dalmacie supradicto constitutam et fundatam. et per consequens ad ius nostrum regiurn pertinentem. racionabilem et bumilem eorundem nostrorum civium et procuratorum ac syndicorum eorundem predictorum peticionem attendentes, dominium civitatis eiusdem oblatum ratificamus, approbamus et presencium testimonio acceptamus, ea autem, que