Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
Si quid iu futurum ad nos delatum fuerit, quod nova relacione dignum sit, excellenciam vestram curabimus continuo cerciorem efficere. Et quoniam ex literis eiusdem intelleximus tam optimo sperare de conficienda pace cum Teucrorum imperatore, rogamus admodum, ut dignetur, quandocumque pax ipsa, vei quevis treuga cum dicto Teucrorum imperatore locum baberet. in eiusdem pacis vei treuge capitulis et convencionibus, que per publica instrumenta fieri contingerent, nos et civitatem nostram cum eiusdem iurisdiccione et pertiuenciis, veluti membrum precipuum regni Hungarie, specifice intelligi atque includii facere, ut intelligere omnes possint, quod excellencia vestra nos caros babét et pro devotissimis et fidelissimis regni illius filiis reputat, et ut in omnem eventum pacis vei treuge illius beneficio gaudere valeamus. Erit enim id toti orbi clarissimum argumentum, ex quo facile cognosci possit, si qui fortasse sunt, qui rebus nostris male consultum iri velint, quod excellencia vestra de nobis cura optima gerit et quod nullatenus pateretur nobis et reipublice nostre iniuria vei oífensione quoquo modo inferri. Ceterum quoniam viciuos nobis babemus serenissimum et excellentissimum dominum regem Bossine et magnificum ducem Stefanum, reique publice nostre maximé conducit, ut cum ipsis vicinis nostris bona in pace et amicicia vivamus, contenti essemus et gratissimum nobis esset, quod excellencia vestra utrique eorum .... scriberet per modum, quod cognoscant civitatem istam, que in partibus istis unicum regni illius membrum est, ab excellencia vestra diligi et amari, et quod intelligant nicbil commodi vei incommodi ab eisdem nos babituros, quod excellencia vestra non arbitretur in eiusdem tociusque regni Hungarie commoda vei incommoda redundare. Dátum Bagusii, die XIII. Augusti 1450. Lett. et Comm. di Lev. 1448 —88. f. 38.