Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)

ruaxime laudantes et magnificantes, que est nata et ita exer­citata, ut res maximas semper agere debeat. Et cupimus vehe­mentissime, ut bee omuia vobis succedant, quemadmodum speramus atque optamus. Verum dolemus vebemeuter atque summopere contristamur, quod Pasqualis et Damianus cives uostri iu curia dicti domini despoti existentes fuerint causa discordie, differencie ac inimicicie inter illustres dominacionem vestram et dominum despotum babite, sicuti ex cédula, que manu vestra propria apparet, reperta inclusa literis ad nos scriptis significastis. Hoc antea nescivimus, nec fűit penitus nostre intencionis, imo existentes nos semper illius sacre corone devotissimi et humiles servitores, voluimus semperque desideravimus unumquemque esse eius amantissimum et zela­torem, et presertim cives et subditos nostros, quos omnes non solum voluimus illius inclite corone esse amatores et servi­tores, verum et volumus, sicut nos sumus, omnium amato­res et benivolos esse, quanto magis illius incliti regni, iu quo tota nostra salus pendet ? Habuimus equidem et ulterius, quod dici posset ad singularem displicenciam, quod ii cives nostri talem vobis causam dederunt de eis se aggravandi, et dispositi sumus super boc inquirere et comperta veritate talem de hoc facere punicionem, ut ceteris transeat in exemplum. Velit itaque excelsa dominacio vestra nos de hoc excusatos reddere, quemadmodum speramus, et debetis nostre innocencie causa. Valete. Ex Ragusio, die II. Iunii 1450. Eiusdem incliti regni Hongarie devotissimi et humiles servitores, rector et consilium civitatis Ragusii. Lett. et Comm. di Lev. 1448—88. f. 35. 284. 1450. aug. 13. A raguzaiak tudatják Hunyadi Jánossal a törökök albániai hadjáratáról kapott híreket s kérik, hogy a törökkel kötendő béke alkalmával emlékezzék meg városukról. Domino Jobanni de Kuniad gubernatori regni Hungarie. Illustris Reddite nobis fuerunt excellencie vestre litere, que quidem uobis gratissime ac periocunde fuere. Ex his

Next

/
Thumbnails
Contents