Gelcich József–Thallóczy Lajos: Raguza és Magyarország összeköttetéseinek oklevéltára. (Budapest, 1887.)
282. 1448. decz. 4. Raguza városa a rigómezei csatavesztés hívére részvétnyilatkozatot intéz Hunyadi János kormányzóhoz s az ország főuraihoz; örömét fejezi ki a kormányzó szerencsés megszabadulása felett, s a városba érkezett menekültek sorsáról tudósítja. Domino gubernatori Hungarie regni. Illustris Et si iocuncliores literas excellencie vestre per bos nostros cursores allaturas scribere optaremus, tamen in tanta temporis et cause opportunitate visurn est nobis, quoquo modo res se baberent, magnificenciam dominaciönis vestre pro ea observancia et benivolencia, qua nostra respublica vos complectitur, colit et observat, presentibus nostris literis visitare. Quidquid enim divina potencia disponit et permittit, equo et pacienti animo tollerandum est. Cum itaque et literis et sermone multorum iam pluribus et variis diebus exactis conscii facti essemus de crudelissimo prelio, quod de mense Octobris proxime exacto per excellénciam vestram et vestrum Christianorum exercitum cum perfidissimis ac truculentissimis bostibus Teucris (sic) etadnos delatuni esset dominacionem vestram ob innumerabilem ipsorum hostium multitudinem, que nullo pacto subverti poterat, cum certa vestri equitatus comitiva versus horas maritimas gressus suos divertisse, nos quamprimum ut saluti et incolumitati opportune subveniremus, providimus statim mittere quamplures cives nostros cum nostris barchis armatis per riperiam istam Albanie et Romanie cum stricto et speciali mandato, vos cum comitiva vestra et alios, si qui ex vestris notabilibus essent, benigne recipiendi et Ragusium ad nos pro libito conducendi. Verum cum in reversione dictarum nostrarum barcharum et civium predietorum et aliis diversis viis cognoverimus magnificam dominacionem vestram versus Danubium se incolume contulisse, directuram gressus suos via illa in pátriám,, singulari gaudio ac solamine affecti fuimus, gracias altissimo sempiternas agentes, qui vos a manibus prophani illius generis Teucrorum pro sui infinita pietate et clemencia evadere voluit ac