Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
44» Ad regem Poloniae. Leo X. Pontifex hortatur Sigisnmndum Potoniae regein , ut fratri suo, contra scditiosos rusticos > subsidio veniat. I5u Perfertur ad me, seditionibus non npgli. gendis in Pannónia, per factiosos homines , et scelestos excitatis , arma temere tractari, ac trucidari passim plurimos, et intestinum quoddam quasi bellum existere contia W ladislai regis Pannoniae fratris tui voluntatem , itaque timendum esse , nisi ei rei quam celerrime occurratur , ne freti ac permoti ea occasione Turcae regnum illud convulsumjam per se ac debilitatum, ad quod quidem maximé omnium mentem , atque animum adjecerunt,propterea, quod est cum suis conjunctissimum, ipsi integri collectis viribus adoriantur. Eo regno atque populis vei sub jugum missis vei proíligatis, acperditis, qui vos casus maneat, nemo est, qui non videat, etiam tacente ac silente me. Eas ob res omnes te hortandum esse inprimis duco , ut , vei sublato módis omnibus eo beilo, quod te in praesentia intelligö cum Moscovitis exercere , vei, si fieri potest, suspenso , atque in aliud tempus dilato, ac rejecto properes auxiliurn atque •pem feire fiairi tuo, germano tuo, exercituna-