Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

ninicam palmarum, debitum carnis, quod certe dolenter, et cum lacrymis refeiimus, Viennae persolvit. ]\ Te igitur regnnm hoc Principe orbatum, alíquod incommodum, aut detrimentum patia­tur, nihil salubrius, nihil eíiam magis necessa­rium esse hoc tempore existimamus , quam de novo rege, et Principe quamprimum providere. Pro cujus electione diaetam quamdam genera­lem, a data praesentium computando, ad unum integrum mensém, in campo Pestiensi, vui­gariter Rákos, vocato , vei ubi tunc Domi­nis Praelatis, et Earonibus, ceterisque No­bilibus visum fuerit, de vetusto regni more celebrandam instituimus. Cum itaque vos, pars, et membra ejus­dem regni sitis, magni interest, ut et vos in ea ipsa electione, per médium certorum ex vobis, adsitis , et ad id vota quoque ve­stra concurrant. Proinde vos rogamus , hor­tamur, et requirimus, ut ad hujusmodi ele­ctionem ipsius novi Domini, et regis, ad tempus praefixum, semota omni excusatio­ne, tres, aut quatuor de medio vestri, cum plena vestra facultate, et auctoiitate, mit­tatis, ut isthic p.ni voluntate, et unanimi voto nóvum regem, nóvum item Dominum, ac Principem eligámus. Dátum in Koma­ron,

Next

/
Thumbnails
Contents