Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

litteris íidelis nostri, Spectabilis, et Magnifici Bogdani, Vajvodae terrae nostrae Moldáviáé, qaod quidam fUius Imperatoris Turcorum nu­meroso Turcorum exercitu, ex Cajfa movens castrum nostrum, Neszterfeyvár*) obsedit, fi­lius autem Imperatoris Tartarorum, ingenti, et copiosa manu penes Dasso, prope Moldá­viám consedit, et illic castra sua locavit. Ouorsum autem conatus ipsorum tendat, jam facile patet. Agunt enim , ut vires conjun­gant , et mutuis freti viribus Moldáviám ipsam,in magna propterea trepidatione nunc locatam, occupent, ut inde virus eorum, quo­cunque voluerint, liberius, et perniciosius ef­f' ndere valeant, qua occupata, quod Deus perpetuo avertat, difficile est, impetum eo­rum ab Transilvania, et eonsequenter ab aliis regnis nostris coercere. Hac enim arte , et fraude, id jam aggredi, et attentare volunt, ut scilicet nullis impediti fluminibus, sicco iti­nere, regna nostra invadere va'eant, quod jam a multis annis, diversis quaesitis occasioni­bus, perficere sunt conati. Hortatur autem nos serenissima fraterna Majestas , Dominus rex Poloniae , per suum oratorem, nunc apud nos agentem, ut saluta­re, et necessarium auxilium Moldav riae, regnis nostris, •) Hodie Bielogroá.

Next

/
Thumbnails
Contents