Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

tuo sequestrare, et apertissimis desolationibus, et destructionibus gubjicerr, et penitus pes­sumdare velimus, impellunt. Sic igitur tum iisdem rationibus inducti, tum quia considera­vimus hoc tempus magis, quam ullum post­hac aliud huic itineri nostro mulds rationi­bus aptius , et convenientius esse , eo quod expeditis tempestive rebus iliius regni nostri celerius, tempestiviusque ad negotia regni no­stri Hugariae redire poterimus. Constitui­mus itaque Slesiam ipsam ingredi, et quanto celerius fieri poterit, rursus.una cum Serenis­simis liberis nostris, Deo juvante, regredi, jamque hujusmodi animi deliberationem fide­li nostro Spectabili et Magnifico Emerico de Peren Comiti perpetuo Abaujvariensi, et re­gni ipsius nostri Hungáriáé Palatino notificavi­mus, quem et in hujusmodi nostri absentia in Locumtenentem nostrum solita autoritate, ét facultate suffecimus, et constituimus. Vo­lumus igitur, et fidelitati vestrae harum serie firmiter mandamus, quatenus in hujusmodi nostra absentia, eundem Comitem, et Palatinum pro Locumtenente nostro revereri,et observare, ac in iis omnibus, quae idem vobis circa defensi­onem, conservationemque ipsius regni, bonum. que, et felictm statum nostrum, et serenissi­morum liberorum nostrorum adhibito consilio , Reverendissimi in ChristoPatiis Domini Cardina- ) lis

Next

/
Thumbnails
Contents