Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
dicare coacta fuisset, nisi auxilio charissimorum in Christo íiliorum nostrorum Hispaniarum regis et reginae , Catholicorum , qui ipsi Beatrici reginae consanguinitate junguntur, eidem subventum fuisset, cum gravissimo ejus damno, et illustri familiae suae de Arragonia vilipendio. Proptereaque per eosdem Cardinales fecit nobis instanter supplicari, ut in praesentiarum circa praedictae appellationis pro ejusdem reginae parte interpositae praejudicium , de suarum dotium, juriumque dotalium, ac bonorum, et status hujusmodi restitutione, quibus, ut ait, spoliata fűit, providere affectu paterno dignaremur. Nos igitur. quorum interest eos, qui regio sanguine orti sunt, regiosque Principes affinitate con* tingunt, ad nos recurrentes, ciementer audire, et quatenus aequum sit, non deserere , serenitatem tuam plurimum in Domino hortamur, ut dotes suas , jura dotalia, bona , et status, quibus spoliata est, eidem Reginae Beatrici restituas, uti aequitas et justitia exigit, et te pro tua in hanc sanctam Apostolicam sedem observantia facturum confidimus etc. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die a4. Junii JŐ09. anno primo.