Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
nostris processerit, nobis litteris, aut nunciis singnifiqabit, videbimus postea quid vobis faciendum erit. ítaque Fidelitas vestra poterit eidem Vajvodae Myrche , significare, nomine suo, qualiter jam diu Fidelitas vestra et per suos amicos secundum ipsius voluntatem apud Majestatem nostram intercesserit, ut ipse consensu, et confirmatione nostra , in praefato regno nostro Transalpino, uti verus , et legitimus Vajvoda permanere possit praesertim, postquam intellexit hoc, quod ipse omnia sit paratus facere, una eiim suis Boyaronibus, et cum tota illa nostra provincia, quaecunque Majestas nostra regia voluerit, sitque paratus jurare, et promittere, ac etiam perpetuo omnia inviolabiliter , una cum suis observare , et nunc quoque Fidelitas vestra apud nos , per suos speciales oratores praesentium scilicet exhibitores, intercessit et quod credit Fidelitas vestra imo quasi etiam pro comperto habét, quod, postquam nos mentem, et animum suum ab oratoribus , fidelitatemque , et debitam obedientiam ac paratam bene fideliterque serviendi voluntatem intellexerimus, quod nos ipsum a nobis non alienabimus , non abjiciemus et supplicationibus suis tandem locum relinquemus. His, et aliis rebus, pulchro modo, sanoque consilio, quibus Fidelitati vestrae, pro rei, et temporis , conditione melius , et consul-