Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
deinceps töleráre nulla ratione voluimus, Narr nisi tales eorum conatus et temeritates refroenaremus, posset haec res nobis viiio dari, et in magnam ignominiam verti 5 quoniam , ut Fidelitas vestra sciat, hoc triduo supervenit quidam Nuncius summi Pontificis , quem in hunc solum finem sua Sanctitas misit huc, ut experiretur, et expioraret, quid in hoc regno agatur? sua namque Sanctitas intellexisset, qualiter Subditi nostri, et maximé nobiles in hoc regno nobis rebellassent, et nőtlent nobis obedire, aut ea facere, quae bonorum, et obedientium íidelium essent, propter quod nunciaí nobis, si ita esset, et nobis esset necessarium , etiam de auxilio nobis providere, et Principes Christianos in auxilium nostrum concitare , et si opus esset, etiam in persona cum universo suo apparatu , quem contra Turcum facit, nobis in auxilium venire vellet, quia nollet, neque ipsa Christianitas pateretur, ut hoc regnum, quod antemurale et clypeus est Christianitatis per intestina bella periret. Hocpropterea vobis significandum duximus, ut intelligeretis, quaeet qualis jam etiam apud forenses, et quidem, apud quos etiam non speraremus , quae de istis nostris rebus a subditis dicuntur, et ipse Sanctissimus Dominus noster valde male de isto Reverendissimo Domino Legato estcontentus, quod non haec mala , sed semper bona-