Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
sidia nobis pratia ad propulsionem hujusmo* di necessitatum sufíicere minimé viderentur. Nam his quoque proximis diebus universos pedites nostros in castris nostris Boznensibus et INandor Alba servienies, ob intolerabiles penurias nuper castra illa egressos, magnó et grandi pecuniarum cumulo reduci fecimus , et gravissimis quotidieimpensis, et slipendiis eosdem pro tótiusregni,et omnium vestrum quiete consei vanda alere cogimur. Accedit etiam, quod Serenissimus Dominus Maximilianus Romanorum rex etc. grandi et numeroso exercitu collecto, prout vos prius etiam audisse non dubitamus , hoc regnum nostrum Hungáriáé , et partes eidem subjectas invadere , igneque et ferro depopulari nititur, prout jam etiam gentes ejusdem in confinibus nostris positae damna subditis nostris inferre coeperunt. Volentes igitur his necessitatibus , hisque malis, et hujus vicini regis viribus contra nos , et hoc regnum nostrum conductis , Dei auxiüo , obviare, facere non possumus, quin hoc tempore aliquod subsidium, quale etiam ab aliis subditis nostris ad evitanda ipsa pericula postulavimus, a vobis quoque expetamus. Quare volumus , et Fidelitati vestrae harum serie firmissime mandamus , quatenus statim visis praesentibus , de medio Universitatis vestrae Sexingentos florenos disponere, et citissime exigere, ac ad manus fidelús nostri Magnifici Be« ne-