Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
Vli scit, moneo. Ipsa vero copia suasit, ut delectum, praesertim earum facerem, quae ad Statum rei publicae illi us aetatis illustrandum , pertinere videbantur. Si quas, quae in familiarium numero censeri solent, inserui, peto, ne quis mihi id vitio vertat. Continent enim saepe quaedam , quae rebus alias obscuris aliquid luculae poisint afFundere. Erunt forte, qui aliqua, praesertim quae illis, in quorum potestate tunc res publica fűit , labem aspergunt, non vulgari oportuisse existiment. Sed nemo, qui vei tantillum ultra pedes videt, ita desipit, ut paucorum malefacta universae genti tribuat. Hoc, ne aliorum invidiae, nullo meo merito, pateam, monendum duxi. Ceterum ex-