Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
que jucundissimam. Cum itaque eam ipsam serenissimam sponsam nostram primo quoque tempore jam traducendam, et adducendam statuerimus, Majestatem vestram,tamquam fratrem , et consanguineum nostrum carissimum rogamus, non quod de ejus in nos firma amicitia, atque benevolentia quidquam dubitaremus, sed majoris securitatis , atque adducendae etiam ejusdem serenissimae reginae majoris commoditatis causa , si forte eidem serenissimae reginae, ac comitivae, et familiae suae universae, cum oratoribus nostris secum existentibus, per terras et dominia Majestatis vestrae venire, et proficisci contingeret, velit ipsa Majestas vestra pro eadem serenissima Domina regina, proque universa comitiva, et familia sua, oratoribusque nostris secum existentibus plénum , et sufficientem salvum et securum conductum per terras et dominia sua , juxta nominatam praesentibus inclusam, litteris suis patentibus et quidem duplicatis, dare et concedere, easdemque cras quamprimum per hunc nostrum cursorem festinatissime mittere. In quo nobis Majestas vestra singulare genus amicitiae, et praeclarum certe fraternitatis officium ostendet, et deciarabit. Pro quo eidem semper officiosissime studebimus gratificari, eandem Majestatem vestram bene ac feliciter valere semper optamus. Dátum Budae feria 4. post festum Pentecostes, an»o