Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
Romanorum regis cum Dei auxilio, recuperavimus, et plura insuper castra expugnavimus , et his diebus etiam castrum Vesprimiense in deditionem capiemus, et universas hostium reliquias de hoc regno exterminabimus. Praeterea etiam castium Zagrabiense expugnari fecimus, et totam, illám Sclavoniam liberavimus. Ceterum in Austria quoque certa castra ad portum Danubii expugnari fecimus, propter quae on.nia jam etiam Sereni&bimi Domini Romanorum Imperatores et reges nobiscum de pace et concordia agere coeperunt, et his diebus Oratores et Consiliarii utriusque partis convenire debebunt. Certi autem sitis, quod postquam novam in illis partibus guerram piaeter nostram opinionem et expectationem , ut praemisimuS , exortam, vademus cum eisdem Serenissimis Dominis Imperatore et Rege Romanorum utcunque poterimus , concordabimus , ut postea liberius cum universis viribus nostris contra iílos hostes nostros agere pcssimus. Sed ne interea vos, et partes illas negligamus, denntavimus jam pro vestra defensione certam partém exercitus nostri, et his diebus etiam Spectabilem et Magnificum Doirinum Stephanum de Zapolya Comitem Scepusiensem cum pluribus gentibus remittemus, et insuper etiam personaliter eum subsequerríur. Proinde Fidelitates vestras rogamus et horlamur , sitis, ut