Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
vestra anxilio vobis adesse dignaremur. Unde scire vos volumus, quod nos vestrl memores simus, et cum tempore auxilio adesse volumus, hoc tamen scitote, quod ' hodierna die , auxiliante Deo , A'bam regiam ibimus, ad felicem coronationem nostram, et absque mora, absoluta celebratione coronationis, curabimus succurrere necessitatibus vestris. Quod auíem hucusque vobis auxilium ferre non possimus, id in causa est, quia quotidie pracstolamur oratorem, qnem ad serenissimum Principem, D. Casirnirum Dei gratia Poloniae regem, pro tractanda inter nos, et ipsum fratrem nofctrum, pace, et concordiít, misimus, quem propediem credimus reversurum, ta'iaque nova, prout non dubitamua, ad nos relaturum, ut fráter noster revocetur sine mora. Et tamen hoc non obstante, mox, post felicem coronationem nostram, nos hinc movebimus, atque una cum Praelatis, et Baronibus regni nostri, ceterisque gentibus nostris, qua* habemus , quasque propediem habituri sumus, ad subsiaium vestrum ibimus, itaque providebimus, quod vos, et partes illae regni nostri, ab impetu ipsius fratris nostri salvae permanebunt. Dátum Budae feria 2. proxima, ante festum exaltationis Sanctae Crucis. Anno Domini 1490. 11. Max-