Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

- (.6) ­esse , nosque universis, et singulis creditorí­bussuis, qui idoneo, et sufficienti documento, atque testimonio hujusmodi debita eorum sic contracta, et non resoluta esse edocuerint, quandocunque id feceiint, integre ipsis sa is­facere, et de his ubique respondere velle, ex certa nostra scientia, atque motu proprio, et in verbo nostro regio dicimus, declaramus, et promittimus. Praeterea, cum plerique ex regnicolis nostris, et quibusdam etiam aliis esse dican­tur, qui quidem mutui nomine contra prae­fátum dominum Urbanum , et suos agere ne­queant, contendunt tamen ex quibusdam lit­teris ad mandatum regium, et forte importu­nas preces, solicitationesque istorum, sub sigillo et scripto manus suae propriae con­signatis, satisfactum eis non esse, et cum ipse graviora , et urgentiora negotia semper ante oculos habere, atque his, quam aliis minoribus, satisfacere, ex officio et merito debuerit. Ipsum itaque, et fratres, con^an­guineosque suos omnas, ab hujusmodi impe­titione, atque molestatione liberos, et om­nino absolutos esse, atque litteras hujusmodi per eundem dominum Urbanum datas, vanas, iriitas, et omni íirmitate, atque robore ca­rentes, praesentibus lítteris nostris decerni­mug

Next

/
Thumbnails
Contents