Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

7°­Ad cives Bartphenses, Rex Bartphensibus seribit, se ob grave imminens a Turcis periculum cogi, ut censum crnnuum nnticipet. Ludovicus etc. Pericula quae et quanta I52 5 hoc praesertim tempore huic regno nostro in­cumbant, majora manifestioraque vobis sunt, quam ut litteris vobis significemus. Hostis enim, qui praecipua quadam rabié impérium hujus regni nostri sitit, rebus suis feliciter ge­stis, atque ex animi sui sententia compositis, animum in nos vertit, magnaque, quae fieri potuit, comparata manu , atque exercitu, pri­mo quoque tempore nos invadere cogitat, at. que conatur, non populandi in hoc regno, ut antehae, sed subjugandi, et totum hoc re­gnum in suam ditionem redigendi animo. Ad cujus eonatum repellendum viribus' nostris propriís diffisi, cum ad externorum etiam au­xilium petendum nos confugere oportuerit, nullus est subditorum nostrorum ordo, qui non aliquid subsidii nobis in defensionem communis patriae dederit, verum non subsi­dium tantum petere ab eis coacti sumus, sed anticipato termino censum etiam eorum ordi­nárium, ante debitum, constitutumque diem ab eis exigere. Quare volumus , et Fidelitati vestrae

Next

/
Thumbnails
Contents