Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
eimae infra paucos dies per Commissarioá Principum ímperii, et nosíros, quos iLiuc missuri sumus, oratores tractabitur, et conjiu e detur. Unde speramus nos certissimum, \ alidissimumque auxilium habituros. Aderit r.o bis et succuret lilustrissimus quoque Princeps Ferdinandus Archidux Austriae, Sororius noster amantissimus cum omnibus viribus suis, et, si opus erit, etiam in persona sua. Egimus cum Moravis, qui nobis certum numerum peditum jam expediverunt, parati nobiscum una etiam viritim contra hostes venire. Misimus oratores nostros ad Slesiam et Lusatiam, certi autem sumus, illos quoque nobis non defuturos. Nos ipsi agimus cum Bohemis , sperantes et ipsos ad ferendam nobis opem ultimos non futuros. Quod autem ad personam nostram attinet, pro salüte omnium vestrum , et pro totius regni nostri Hungáriáé defensione, omnem beliorum fortunam forti animo experiri, sanguinemque, ac vitám etiam nostram , si opus fuerit, eífundere non dubitabimus. Et cum primum Diaetam Bohemicam, quam hic Pragae statim post Dominicam Quasimodo celebraturi sumus, bono modo concludemus, nostrum reditum in Hungáriám maturabimus, et vos praesentia nostra auxiliisque fratrum, amicorum, et subditorum nostrorum consolabimur, et animos Epiít. Proctr* P. L L vestros