Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

ftrorum finitimorum majori parte cum The* gaiuaiio, aliisque Consiliariis jam expedivis­setis. De quibus vobis gratias agimus , et ro­gamus, ut etiam de iilis, qui expediti nondum sunt, eandem curam geralis. Quod Dominus Vayvoda ad partes inferiores profectus est, n.ultum nobis piacet, et multo fuisset melius, ti dudum aniea hoc fecisset. Credimus eum non neglecturum, quidquid pro defensione re­gni facere poterit. Id autem vehementer do­lemus, quod Turci Castrum Orsova expugna­verunt, et Peech obsederint. Gratum vero illud quoque, „quod Joannem Kallay, remoto Gerleszthey in Banum ad Zevrinum praefe­cistis, et cum peditibus dimisistis. Ut enim est dignus et strenuus, ita poterit et nobis, et is fi regno servire. Libenter etiam audivimus quod ad Tituiium pedites 200 miseritis , nam aliter locus ille conservari non posset. Pro­bamus et illud, quod Nicolaum Macedonay ad Themesvár dimiseritis. Quod ad Jayczam pertinet, miserant ad nos nuper Iíeglevich et Gelethfi, et ea omnia, quae vos nobis scripsi­stis, litteris suis significaverunt, unde non fűit nobis visum, ut Jayczam sine Bano relinque­remus, desperarent enim omnes, si hoc íieret. Praeterea sCripsimus ipsi Gelethfi, ut intret tamquam Banus, Iíeglevich resignet castra ad inanus iliius. Commiltimus itaque eidem Ge­lethfi, ut reddat litteras expeditorias praefato líegle-

Next

/
Thumbnails
Contents