Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
scessurl non videantur, donec aut vincant, aut a Christianis superentur. Exposui, in quod discrimen res sit adduCta , supplico iterum Sanctitati vestrae atque iterum, ne cunctetur Principes ad concordiam , in qua nunc victoriae spes est, adducere, eorumque vires omnes in hostes transferre , et mihi quam maximum in praesens subsidium poterit , dignetur suppeditare. Agam interim , et curabo diligentissime omnia, ne pro viribus aut mihi, aut regnis, aut defensioni christianae ulla ex parte videar aefuisse . . Sanctitati ves'rae rr:e, et meorum tutelam regnorum supplex etiam atque etiam commendo. Eudae 29. die mensis -unii ión. 64* * Ad Emanuelem Lusitaniae Regem. Similis argumenti litteras, ad Emanuelem Lusitaniae regem dedit, cpemque, et subsidium ab eo fiagitat. I52i Serenissimo Principi, Domino Emanueli, Dei gratia Lusitaniae , et Algarbiorum regi ere. Ludovicus eadem gratia líex Hungáriáé, Bohemiae etc. Salutem. — — — Nullum putamus esse orbis angulum, in quo non summis laudibus nomen Majestatis vestrae homines