Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

gnum interfuit, constitutum, et ordinatum est, ut pro regni hujus defensione, tam contra ex­teros quoslibet hostes, quam etiam internós eos potentes , qui legibus ejusdem regni pa­rere noilent, tam Domini Praelati et Baro­nes, quam etiam universi Nobiles, gentes sua« semper paratas tenere debeant, ita etiam in hac novissime transacta Diaeta pro festő Bea­tae Dorotheae Virginis et Martyris celebrata, unanimiter decretum est, ut ipsae gentes statim, et sine mora ubilibet, et per quoslibet Domi­nos ac Nobiles praeordinentur, et paratae de cetero semper conserventur, quoniam sine gentibus nulla defensio regni, nulla etiam executio contra rebelles, qui juri, ut praefer­tur, parere, et legibus uti nolunt, aliosque malefactores , qui res, et bona aliena male diripiunt, et Jobagiones abducunt, fieri pote­rit. Constat autem Dominationibus vestris, quod haec constitutio jure jurando firmata est, et in hac quoque Diaeta novissime prae­terita, sub poena perjurii roborata est, et praeterea ordinatum est, quod in quolibet Co­mitatu a Dicatoribus super hujusmodi pecu­niis ad ipsam gentium conservationem jam ex­Carolus eodem hoc Anno die 28. Junii rex Ro­manorum electus, et nondum ad capesssndam dignitatem, in Germaniam renerit.

Next

/
Thumbnails
Contents