Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

tamen eontigit, nostra haec tam bona vöíüii* tas, ut notum est omnibus, perduci ad efle ctum non potuit. iS'e igitur hisce periculis per majorem moram , negligentiamque obrua­mur, nam si tardaverimus, nec vitari, nec dif­ferri pöterunt, statuimus generalem Dietam pro festő Beati Georgii Martyris proxime venturo hic Budae iterum celebrare, ut in ea vobis, ceterisque Dominis ex regnicolis no­stris in médium consulentibus , saluti, et con­lervationi hujus regni, et omnium vestrum prospiciatur, et quod hucusque undecunque neglectum est , jam tandem resarciatur* Quare Fidelitatem vestram hortamur, eidem­que mandamns sub poena decreti firmiter , quatenus acceptis praesentibus ad praedictum festum Beati Georgii Martyris huc Budám ad Majestatem nostram , non cum exercitu , sed convenienti numero, animo ad bonum reipu­blicae propenso, et bene disposito, venire de* beatis , de praenotatis periculis propellendis, una cum ceteris Dominis, et regnicolis no­stris , quos similiter convocari fecimus, con­Bulturi, et ea facturi, quae quisque bonus et fidelis pro salute patriae in extrema necessi* tate facere consuevit. Secus poena sub prae­missa facere non ausuri. Dat. Budae in Do­minica Laetare I5I8.

Next

/
Thumbnails
Contents