Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
seriem, et modum, quo Soldanum Turcus Imperátor devicit, ac occidit, describerem, de qua re, prout audire potui, vestro desiderio satisfacere voiui. Audivi quippe hoc modo : quod Turcus imperátor misit ad Soldanum insimul octo nuncios solennes, quilibet eorum liabens sub se mille homines electos, sub nomine Sirphim, induti omnes habitu consimili, quo in regno ipsius Sirphim induuntur, nuncians ei haec verba: veni, et propera, cum exercitu ad me, et ambo simul pugnemus contra Turcum, et poterimus eum devincere, et occidamus eum. At Soldanus credens , verba eorum dolosa , esse vera, venit simul cum exercitu suo, cum illis dolosis , et fraudulentis nunciis, at iIli adduxerunt Soldanum eirca exercitum Imperatoris Turcorum. Videns hoc Soldanus, et attendens suam deceptionem, noluit terga vertere, sed quantum potuit , se se apromptuans, in* iit bellum cum Turco, et devictus, licet multi de Turcis per ipsum, et suos sint prostrati, occubuit, ut quidam dicunt, cum globo in fronté est percussus ; alii asserunt, quod videns se devictum noluit fugere, sed habens quemdam lapidem preciosum , et venenosum, apud se, cujus virtus est taiis , ut, si quis deglutiverit, statim rumpitur stomachus ejus, et moritur, quem ipse deglutivit, et sic cadens de equo , occubuit. Inde