Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

55. Ad cives Bartphenses. Ludovicus in summa necessitate ad defendeniam £fayczam, a civitatibus, regiis pecuniam , et spéciatim a Bartphensibus 800 //» in hunc fi­nem exigit. Ludovicus etc. Multae et arduae , gra- 1517 vesque, ac inexplicabiles incumbunt nobis (in) praesentiarum undique necessitates, incum­bunt etiam, et jam prae foribus stant, gravissi­ma castri nostri Jajczae, ac Boznensium, et aliörum confiniorum nostrorum imminentia pericula , quibus nisi in tempore subveniatur, de iliis, tamquam de his, quae etgentibus, et omni aiio praesidio destituta sunt, propediem actum esset. Omissis tamen aliis omnibus ne­cessitatibus nostris, quae ob earum pluralita­tem nunc litteris perseribi nequeunt, statui­mus quamprimum coníinia Ipsa , unde salus hujus regni, et dominiorum nostrorum, ve­strumque omnium dependfit, et praesertim ipsum castrum Jaycza, ad quod invadendum Turci assidue aspirant , bono modo gentibus, et victualibus, aliisque praesidiis necessariis munire et providere. Sed quoniam nobis ad id magna vi pecuniarum existit (necessaria), proventus verő nostros regales pro nunc nul­los ad manus habeamus, undie tam subito, # prout

Next

/
Thumbnails
Contents