Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
- (IOI) strae molestia, quae vobis superioribus diebus acciderunt adversa : *) inimicus quippe homo seminavit Zizaniam , et pro bono malum, pro pace discordiam , pro tranquillitate ac unione seditionem nectere fecit. Eapropter revolventes animo regni istius vires ob subsecuta scandala non parum diminutas, ac debilitatas fuisse, ipsius regni conservacioni paterno affectu intendentes, ejusque adversis casibus compatientes ; mittimus per praesentem ISuncium nostrum Bernardum Cantorem .Agriensem 20000 Ducatorum pro praefati regni tutela, ac manutentione, alia quoque 7000 proximis his diebus destinavimus, per venerabilem Fratrem Vincentium Episcopum Othociensem pro munitione aliorum etiam locorumDalmatiae et Croatiae finibus ajacentium, eidem regno suppositorum. Specialem enim pro regni ipsius, ac regnicolarum conservatione curam gerimus, et, quantum nobis ex alto conceditur, libenti animo impertimur. Pecuniai vero ipsas locis majori periculo subjacentibus, majorique necessitate laborantibus, pro illorum munitione, ac defensione quamprimum, et fideliter exponi desideramus, et, si Nobilitatem Tuam una cum ceteris regnicolis ad sanctam, ac vobis omnibus desiderandam in Tur*) Rebelles rustlcos indicat.