Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

aliqua in illos impressio , expugnalioque öppí dorum consequatur , quinquies decies mille nu­morum aureorum , me ad id erogaturum ? da­turumque tibi spondeo, atque recipio. Sin ve­ro id tantummodo consillii sucipies, ut tuta ab hostibus redere sua illa propinqua Tur­cis oppida, de quibus seribis, tibi satis futu­rum putes , bis decies mille numorum aureo­rum tibi praesto ut sint cum me commone­feceris , curabo. Itaque exeiia, exsuscitaque te Wladislae fili, praeclaras ad actiones animi magnitudine atque constantia suscipiendas, exemploque Majorum tuorum , maximorum , atque ampiissimorum regum tibi proposito, te cum ad tui regni , populorumque tuorum et gentium, tum ad Christianae rei publicae non solum propugnationem, sed etiam ampli­ficationem para. Quod cum fe-ceris, statutum habeas, velim , meas fortunas, opesque om­nes fore in tua potestate, a Deo autem Opti­mo Maximo cujus causae patrocinium hoc qui­dem tempore unus omnium maximé suscipies, secundi tibi eventus exspectandi. Quibus de rebus omnibus multo sum latius, atque ube­rius cum Marsupino loquutus, eique manda­vi, ut tibi singula perseriberet. Vale igitur, nosque dilige. Dat. XI. Calend Octobrií Anno Secundo *). *) Ex Bernbi epist. 1. 10. p. 226.

Next

/
Thumbnails
Contents