Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
Gara, regni Hung. palatini, mediantibus literis suis, ad octavas festi b. Jacobi apostoli proxime praeteritas, ad instrumentalem exhibitionem ac finálém conclusionem deducta, et protelata exstitisset; tamdem ipsi interveniente amicabili compositione proborum et nobilium virorum pacem partium zelantium, ut omnis litis, discessionis et discordiae fomes de medio ipsorum penitus et per omnia exstirparetur, ipsique et eorum successores a modo ut in antea, perpetuae pacis pulchritudine valerent congaudere, taliter facto super praemisso concordassent et concordarunt coram nobis eo modo, quod ipse Jacobus omne onus et gravamen dicti facti potentialis et alia onera, in quibus iidem Nicolaus, Stephanus et Bagónia contra ipsum Jacobum ratione praevia incidere et succumbere debuissent, eisdem per omnia indulsisset et relaxasset, ac ipsos super praemissis factis potentiae et oneribus expeditos commisisset. E converso autem, praefati Nicolaus, filius Joannis ac Stephanus filius Georgii in suis, item idem Stephanus annotati Bagónia fratris sui personis, virtute procuratoria praedicta in recompensam ac expeditionem praemissorum praescriptam, directam medietatem annotatae possessionis Rakancha, tamquam jus ipsius Jacobi proprium, excepta curia propria eiusdem Jacobi in eadem liabita, praeterea insuper in alia medietate dictae possessionis Rakancha ipsi, ut puta, Nicolaus, Stephanus et Bagonia erga manus ipsorum pacifice liabita, triginta jugera terrarum arabilium et trés particulas fenetorum eidem Jacobo, filio Philippi et suis haeredibus universis, cum omnibus suis utilitatibus, et pertiuentiis quibuslibet, signanter medietate molendini in eadem habiti jure et simpliciter remisissent, atque dedissent, et