Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)

permittendo. Quibus quidem literis exhibitis, memo­ratus procurator dicti Petri, filii Joannis eidem per nos in praemissis juris aequitatem petierat impertiri. Yerum quia praedicta portio possessionaria annotati Nicolai, filii Thomae in dicta Palást habita, primum per praefatum Dominum nostrum Sigismundum regem, antefato Augustino de Beés, et eadem per eumdem Augustinum praetaxatum Paulo et Petro filio Joannis­perpetuo collata exstitisse, sicque memoratus Petrus, filius Joannis se per regium et dicti conventus homi­nes in dominium ejusdem portionis statuifacere vo­luisse, et huic statutioni primum praefati Joannis, filii ipsius Nicolai, filii Thomae et alius Joannis dicti Gyurus et Ermolai ac secundo similiter dicti Joannis filii Nicolai, tertio autem et ultimo praefatae nobilis dominae Annae vocatae, filiae praetacti Nicolai, filii Thomae contradictio obviasse, ipsisque Joanne, dicto Gyurus et Ermolao medio tempore praemissas pro­hibitiones et litem eorum supersedcre et condescen­dere facientibzis, et eamdem portionem possessionariam ipsius Nicolai, filii Thomae eidem Petro perpetuo possidendam ])leno jure resignantibus, idem Joannes íilius Nicolai et nobilis domina Anna vocata ad prae­fixos terminos ad reddendam eorum inhibitionis rationem citati nostram, veluti eorum judicis ordinarii praesentiam venire vei mittere non curasse, sed se semper in quibuslibet terminorum praescriptorum oneribus judiciorum opprimi permisisse, ex praemissis manifesto reperiebatur, consvetudinaria autem lege regni ab antiquo assveta sanciente, quicumque tem­pore statutionis alicujus juris possessionarii, cuipiam ternario numero fiiendae contradictionem fecerint et iidem ad reddendam eorum inhibitionis rationem citati

Next

/
Thumbnails
Contents