Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
reddituros. In tertia autem earumdem literarum consimiliter ipsius domini nostri regis in Visegrád 29. die octavarum diei cinerum, anno Domini 1394. confectarum, inter alia series literarum praefati conventus patentium, secundo die festi b. Georgii martiris anno Domini 1371. emanatarum sensualiter liabita fuissent quae sua serie nos eatenus informassent, quod Nicolaus et Georgius filii Thomae de Palásth, in praesentia praescripti conventus personaliter constituti, per eosdem confessum exstitisset et relatum ministerio vivae vocis in hunc modum: quod ipsi pro quibusdam egestatibus et necessitatibus tunc ipsos urgentibus portionéin possessionariam ipsorum in dicta Palásth habitam, cum universis utilitatibus et pertinentiis in viginti florenis auri, praefato Joanni filio Bagonya, pignori obligassent. ita vero, quod usque quinque annos redimere non valerent ab eodem, completis autem ipsis quinque revolutionibus annualibus, quocumque et ubicumque redimere valerent, redimendi haberent facultatem et ipse Joannes ipsis reddere et relinquere teneretur, habitis suis florenis praenotatis. Quarta autem et ultima earum literarum eiusdem domini nostri regis, hic in Visegrád, tertio die festi b. Elenae reginae, anno Domini 1398. pra.enotato exorta enodasset: quod Augustinus filius Emerici de Bees personaliter in ipsius Domini nostri regis praesentia constitutus, spontanea sua voluntate confessus exstitisset in hunc modum : quod ipse attentis et in memóriám sui revocatis multiplicibus complacentiis ac benefactionibus Petri filii Joannis de Teryen, ac Pauli filii Mathiae de Kowar, per ipsos sibi ope, opere, et auxilio, locis et temporibus opportunis exliibitis, totales suas portiones possessionarias, ipsum in