Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)

1398. Visegrád, f. b. Dorotheae V. et M, P-y Ned. levélt. 125. Nos Detricus Bubek, de Pelseuch, regni Hun­gáriáé Palatinus. Memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, universis, quod Petrus filius Joannis de Podhorchan, et Joan­nes filius Simonis, filii Paska de Palástli, in nostram praesentiam accedentes, exhibuerunt nobis quasdam literas privilegiales Dni. Lodovici pridem illustris regis Hungáriáé, piae memoriae, tenoris subscripti, petentes nos humili precum cum instantia, ut te lores earumdem, literis nostris mediantibus, de verbo ad verbum transscribi et transsumpmi faciendo, eidem Johanni filio Simonis dare dignaremur, ad cautelam. Quarum quidem literarum tenor talis est: Lodovicus Dei gratia Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae. Lodomeriae, Cumanor. Bulgáriáé, rex, princeps Salermitanus et honoris montis sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus praesenti­bus et futuris praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Salvatore. Sicut ad regiam pertinet ex­cellentiam unicuique pro meritis condigna dare beue­ficia meritorum. sic per suos praedecessores praestita et donata muniminis beneficio confirmare, ut ea futu­ris in temporibus obtineant perseverantiae firmamen­tum, — proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod JYoannes, filius Nicolai de Falásth in sua, item Georgii uterini, Andreae et Joannis filior. Paska ac Stephani filii Lyptow patruelini fratrum suorum personis, ad nostram acce­dendo praesentiam, exhibuit nobis quasdam literas privilegiales, condam excellentis et magnifici principis Dni. Karoli olim incliti regis Hungáriáé, patris nostri carissimi, piae memoriae, mediocri sigillo, in parti-

Next

/
Thumbnails
Contents