Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
missis, juris aequitateni postularat impertiri. Quibus auditis, praefatus Ladislaus, lilius Petri, pro se personaliter, et (pro) Benedicto fratre suo cum. procuratoriis literis dicti conventus S. Benedicti de juxta Gron. in nostram exsurgendo praesentiam, responderat ex adverso, quod ipse et dictus fráter suus, iu totali praemissa actione et accusatione dictorum dnae. nostrae reginae et suorum jobagyonum innocentes essent, penitus et immunes. His itaque habitis, quia praemissos actus potentiae, praefati magister Lucas et dnus. Demetrius Archidiaconus a regia majestate ad hoc specialiter deputati, per praefatos nobiles perpetratos fuisse, rescivisse apparebant. Pro eo nos cum regni nobilibus, nobiscum adiudicantibus commisimus eo modo, quod praefati Benedictus et Ladislaus 25-to se nobilibus videlicet, idem Benedictus 12-mo se, praedictus Ladislaus 13-o se in die festi b. Michaelis Archangeli nunc venturo, coram conventu S. Benedicti de juxta Gron super eo, quod ipsi in totali praemissa actione et accusatione dictorum dnae. nostrae reginae et jobagyonum suorum innocentes essent penitus (et immunes) juramenta praestare tenerentur; tamdem ipsorum juramentalium depositionum facto . .. in literis dicti conventus .... ipso octavo die octavarum . . . . (b) Jacobi Ap. occurrente, praefatus Ladislaus, filius Petri, pro se personaliter, et pro dicto Benedicto fratre, cum procuratoriis literis dicti conventus S. Benedicti de juxta Gron, in nostram veniendo praesentiam, literas praedicti conventus super praemissis juramentalibus memoratis eonfectas, nobis praesentavit, .... praemissa juramenta praenotatos Benedictum et Ladislaum filios Petri die et loco in praedictis, juxta nostram judiciariam commissionem