Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
dam vallem aquosam caderet, quae vulgariter Tizench- welge (Tiszeuesvölgye) dicitur, et in valle illa erexissent metam terream, ab inde ad quemdam montem ascenderet, et in vertiee illius montis conjungerentur metae nobilium de Ubeche, et ibi erexissent metam terream et sic terminarentur; praescriptae autem metae iam consignatae separarent a parte orientis praedictis filiis Nicolai filii Luka et eidem actrici dominae, a parte vero occidentis, ut praemittitur, Joanni filio Dachow. Dátum quarto die termini prenotati. A. D. I3J6. — Quibus quidem literis exhibitis, quia praescripti regii et annotati conventus de Saágh homines terminis in praescriptis ad faciein dictae possessionariae portionis dicti Nicolai filii Dachow, in praedicta possessione Dachownenye vocata, habitae, vicinis et commetaneis ejusdem inibi legitime convocatis, accessisse eamdemque ipsis filiis Nicolai filii Luka, a portioné possessionaria praedicti Joannis filii Dachow per distinctiones praemissarum metarum separando, excepta propria curia dicti Nicolai, statuisse ex serie dictarum literarum ipsius conventus de Saágh reperiebatur: pro eo dictam totalem portionem possessionariam, ipsum Nicolaum filium Dachow in eadem Dachownenye contingentem, cum medietate dicti molendini, excepta dicta curia ejusdem Nicolai, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis, sub praescriptarum metarum distinctionibus, praefatis filiis Nicolai, filii Luka eorumque posteritatibus universis commisimus et reliquimus in perpetuum possidere, tenere pariter et habere, salvis juribus alienis. In cujus rei memóriám firmitatemque perpetuam praesentes ipsis filiis Nicolai, filii Luka eoncessimus literas nostras privilegiales, pendentis sigilli nostri autentici muni-