Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
quod praedictus Nicolaus, filius Thomae, nullám portionéin, nullamque juris proprietatem in praedicta possessione Palást, ipsum tangere debentem, haberet, quia Stephanus Paska ac Georgius filii Lipthow et Nicolaus filius Bagonya eamdem portionéin possessionariam, quae ipsum Thomain filium Dionisii, patrem scilicet ipsius Nicolai, tetigisset, videlicet praehabitain portionéin possessionariam, quae olim per praedictum Albeus filium Ivánka de Palást, supradicto Lewa, Dionisio, Georgio, Donk, Chechk filiis suis, ratione interfectionis praedicti Germán data fuisset et alienata, a manibus alienis, scilicet a Petro fratre Bors, reobtinuissent, et ab ipso tempore ipse Nicolaus filius Thomae in dicta possessione Palást, ut praemittitur, nullám aliam portionem possessionariam habuisset, nec nunc habere et ibidem in suorum verborum corroborationem, quasdam duas literas, unam Capituli ecclae. Nytriensis anno Dni. 1313. et aliam praedicti Conventus de Saágh, anno Dni. 1331. confectas et emanatas nobis praesentavit. In quarum unius, videl. ipsius Capituli ecclae. Kytriensis literae continentia conspeximus habere, quod cum juxta tenorem priorum literarum ipsius Capituli Nytrien. Thomas et Dominicus filii Dionisii, ac Stephanus fráter eorumdem, in festő beati Stephani regis et confessoris pro redemptione portionis, seu possessionis ipsorum in Palást existentis, magistro Petro filio Bors tres (3) marcas in latis denariis, decein pensis quamlibet marcam computando, solvere debuisset, tamdem adveniente termino redemptionis, praefati Thomas et Dominicus, filii Dionisii, sicut dixisset, tani pro se quam pro Stephano, fratre ipsorum junioré, et absente ad ipsius Capituli Nytriensis acce-