Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)

feceritis. omni profecto favore et gracia nostra regia vos pro­sequemur, rebelles autem. si qui fuerint, quos ex pretacto domino Andrea episcopo Thermopilense bene intelligemus. taliter puniemus et non sine maximo ipsorum detrimento ad sanctam reducemus obedienciam, ut et aliis esse possint in exemplum. Secus igitur, in quantum gravem maiestatis nostre indignacionem evitare cupitis, facere nullo modo presumpmatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, sabbato proximo ante dominicam Quasi modo, anno domini millesimo quingentesimo primo. (Átírva a csornai konvent 1507. január 25-iki oklevelében. A szent­mártoni főapátsági levéltárban. 29. capsa. A.) L. 1501. ápril 26. A Pannonhalmán ülésező általános rencli gyűlés István zala­vári ápátot és Péter szent-Domonkos-rendü szerzetest megbízza, hogy az összes benczés apátságokat visitálják meg. Nos universi abbates in capitulo generáli in monasterio sancti Martini sacri montis Pannonié celebrato existentes, iuxta lmius ordinis... consuetudinem, ad visitandum omnes abbacias tocius regni certos dominos abbates de medio nostri delegimus, inter quos lios venerabiles, dominum Stephanum abbatem monasterii sancti Adriani martiris de Zalawar et fratrem Petrum predi­catorem ad vos et in médium vestri visitandos deputavimus. dantes eis plenam facultatem et auctoritatem, tum vigore lit­terarum serenissimi domini nostri regis et reverendissimi do­mini Petri Regini cardinalis et legati de latere, tum vero ordinis et capituli, ut omnes et singulos abbates visitent et examinent de eorum vita, moribus et conversacione . . . seu reformacione bonorum ecclesie. Contumaces autem et rebel­les et male vite puniant, castigent, tani temporali, quam spiri­tuali pena et potissimum proprietarios excommunicent et suspen­dant ab omni officio tamdiu, donec ad vere vite et reguláris observancie vigorem se paratos fore et esse didicerimus; racione autem contumacie, ex quo capitulum intrare neglexerint, excommunicacionis pena iuxta Benedicti duodecimi et Onorii tercii in dupplo expensarum, quas in veniendo ad ipsam syno­dum et ibideni inmorando et redeundo fecissent, et exnunc visitator . . . sub exconimunicacionis pena late sentencie . . . teneantur haruui vigore et testimonio litterarum mediante . . .

Next

/
Thumbnails
Contents