Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
dignum sil>i videbitur, auctoritate semper jurispatronatus regalis. eidem presentibus effective concessa, conferre, et de eisdem providere et jus cujuslibet dispositionis eorum seu earundem idem Sigismundus prepositus habere possit et valeat, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Dátum Bude. feria quarta proxima ante festum beate Margarethe virginis et martiris, anno domini millesimo quingentesimo regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo, Bohemie verő tricesimo. (Eredetije az Eszterliázy berezegek kismartoni levéltárában.) XLVIII. 1500 táján. II. Ulászló király a jászai prépostságot udvari csillagászának adomán gozza. Xos etc. Memorie commendamus etc. Quod nos inducti meritis et virtutibus fidelis nostri honorabilis t. <Johannis) astrologi nostri, quibus eundem propria nostra experiencia preditum esse cognovimus, eundem igitur tamquam personam idoneam et benemeritam ad preposituram de t. (Jazouj nunc per mortem et decessum venerabilis condam t eiusdem prepositure ultimi veri et immediati possessoris de jure et de facto vacantem, auctoritate jurispatronatus nostri regalis, quod generaliter in omnibus regni nostri ecclesiis, instar predecessorum nostrorum reguni Hungarie habemus, duximus eligendum, nominandum, presentandum; ita tamen, quod ipse magister Johannes infra tempus ad hoc de jure debitum et statutum, habitum ordinis assumere, ac in eadem prepositura sufficientes fratres eiusdem ordinis tenere. ac insuper hona et jura possessionaria eiusdem ecclesie. quantum in eo erit, protegere semper et defendere debeat et teneatur; immo eligimus, nominamus et presentamus, ac eandem preposituram eidem simul cum dictis suis universis bonis temporalibus dedimus. Quocirca vobis lideli nostro t., serie presencium firmiter committimus et mandamus, quatenus acceptis presentibus, prefatum t. (Johannem) in dicta prepositura de t. (Jazow), preseripti nostri jurispatronatus, vestraque ordinaria auctoritatibus, servatis de jure servandis, canonice instituere et confirmare, ac eidem de illa pleno jure providere, de universis eciam proventibus et fructibus eiusdem prepositure ipsi t. (Jolianni),