Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)

XLY. 1500. márczius 21. A szent Mártonról nevezett pannonhalmi konvent, a király által kinevezett s általa megválasztott Tholnai Máté főapátot a pápának megerősítés végett bemutatja. Nos conventus monasterii sancti Martini sacri montis Pannonié memorie commendamus tenore presencium, signiti­cantes quibus expedit universis, quod nos, tum receptis litteris serenissimi domini domini Wladislai, Dei gracia huius Hun­garie et Bohemie regis, domini nostri gratiosissinii, super emis­sione huius abbatie sancti Martini de manibus sue maiestatis et ibidem eiusdem collatione venerabili Matheo de Tholna nobis porrectis facta, tum vero de consuetudine huius ordinis nostri superinde canonica electione in conventu publice habita. ipsum Matheum de Tholna in verum et legitimum nostrum abbatem et prelatum nulla prorsus simoniaca et aliqua pra­vitate, vei favore secuto elegimus et nominavimus, eligimusque et nominamus, eumque ad confirmandum de veteri privilegio huius regni et ecclesie, seu conventus ipsius pretacti, requi­rente et cogente, sanctissimo domino nostro Alexandro, gene­rális ecclesie christiane moderno pontifici et ecclesie Romane. cui immediate, nullo medio interveniente subiacere dinoscitur, de bona et graciosa maiestatis regie voluntate et consensu oíFeriinus et presentamus, imo eligimus et nominamus. presen­tamusque harum nostrarum, quibus sigillum huius conventus nostri est in pendenti appensum, vigore et testinionio litte­raruin mediante, presentibus ibidem venerabilibus et religiosis fratribus Emerico de Thatha et Blasio de Koppan-Monostor abbatibus, Gregorio custode, Jacobo, Benedicto, Salomone, Xicolao, Johanne, Georgio, Sebastiano, Luca et similiter altero Jacobo, fratribus ibidem Deo iugiter famulantibus. Dátum in festő beati Benedicti abhatis, anno Domini millesimo quin­gentesimo. (Eredetije a szent-mártoni főapátság levéltárában. 42. capsa, A.)

Next

/
Thumbnails
Contents