Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
VL 1510. február 6. II. Gyula pápa a jászói prépostság fölött a kegyuraság jogának Kassa városára történt átruházását megerősíti. Julius episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam Dei memóriám . . . Sane pro parte veuerabilis fratris nostri Georgii episcopi Quinqueecclesiensis et dilectorum filiorum consulum oppidi Cassoviensis. Agriensis diocesis, nuper nobis exbibita peticio continebat, quod alias carissimus in Christo filius noster Wladislaus Hungarie rex illustris, provide considerans quod monasterii, per prepositum gubernari soliti, sancti Jobannis de Jassow Cisterciensis (sic) ordinis, Strigoniensis diocesis, partim per manus potentum et nobilium desolata et occupata, partim vero propter prepositorum et canonicorum ipsius monasterii vitám a religione alienam distracta erant, ita ut monasterium ipsum plurimum in spiritualibus et temporalibus deformatum existeret, et illius consvetudines ac statuta fere in desvetudinem abiissent; ac quod monasterium ipsum, quod dicto oppido Cassoviensi propinquum existit, presidio incolarum ipsius oppidi, qui ad illius preposituram eos a quibus ipsum monasterium salubriter regi ac in spiritualibus et temporalibus salubriter gubernari sperarent. promoverent, feliciora suscipere valeret incrementa, ac cupiens ne bona huiusmodi monasterii huiusmodi, semel Deo dicata. paulatini indebite occuparentur, sed ut in eo reguláris discipline norma servaretur salubriter, proinde se jus patronatus et presentandi personam idoneam ad preposituram predictam, quociens vacat. seu eciam constituendi et deputandi in illo prepositum eiusdem ordinis probum et idoneum, cuius doctrina et exemplo illius monaclii sub debita reguláris discipline observancia altissimo famulari possent. ad ipsum regem, ex privilegio apostolico, cui hactenus in aliquo derogatum non est, pertinens, Georgio episcopo quoad vixerit, et post eius obitum consulibus prefatis, tunc et pro tempore existentibus, perpetuo pure (sic) donavit et concessit, prout in quibusdam ipsius regis patentibus litteris desuper confectis plenius dicitur contineri. Quare pro parte episcopi et consulum predictorum nobis fűit huiniliter supplicatum, ut donacioni et concessioni juris patronatus huiusmodi. pro illarum subsistencia firmiori, robur apostolice confirmacionis adiicere, aliisque in premissis opportuue providere de apostolica auctoritate dignaremur.