Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)

rum pars non modica per eosdem liostes flamma et incendio perdite; adeo ut summám qua solvi annata, expediri confirma­cio debuisset, ad hunc diem corradere nullo modo potuerit. Pro­pterea vestram sanctitatem oro, dignetur mea causa per diploma seu breve apostolicum, ipso domino Wesprimiensi paternam impartiri benediccionem, idque clementer annuere, ut per epi­scopos ritu solemni consecrari et funccionibus pontificiis uti possit, ad quod vehemencius expetendum urget hominem par­tim affectus sue consciencie, partim religio qua sedem istam apostolicam veneratur. Prescribere autem sanctitas vestra poterit tempus, annuum (sic) bullarum expedicioni, interposita eciam. si videatur, censura, nisi interim eas expediendas curaverit. Nostra quoque interest, ut dominus Wesprimiensis muneribus fungatur pontificiis; cum vix unus aut altér supersit ex regni nostri Hungarie episcopis, qui sit consecratus. Omnes enim fere in ea quam diximus expedicione sunt extincti. Instat autem tempus, quo ego et serenissima coniunx mea, optimacium ac tocius regni consensu, juxta veterem sancte ecclesie observa­cionem, insigne regium et coronam per manus ipsius episcopi Wesprimiensis, auspice Deo, sumus accepturi. Faciet igitur sanctitas vestra rem mihi gratissimam et ecclesie Dei bene ac salubriter consulet. Que felieiter valeat. Dátum in arce nostra regia Budensi die XIIIL mensis Septembris anno do­mini MDXXVII., regnorum vero nostroruni primo. Eiusdem sanctitatis vestre humilis et obsequens filius Ferdinandus. V. Harrach cancellarius. (Eredetije a vatikáni levéltárban. Litterae Principum. IIII. 212.) LXXV. 1533. október 29. 1. Ferdinánd Thohiai Máté pannonhalmi apátot felhatalmazza, hogy utódját maga szemelhesse M és neki megerősítés végett bemutathassa. Ferdinandus divina favente clemencia Romanorum, Hun­garie et Bohemie, etc. rex semper augustus, infans Hispania­rum, archidux Austrie, dux Burgundié, etc. Reverende fidelis nobis dilecte. Sup])licacionem tuam equo animo et clementer admittinius, ut iuxta ecclesie et ordinis tui privilegia ab sede

Next

/
Thumbnails
Contents