Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
Georgio Stresemley et Xicolao Zekel, protunc banis dicti castri nostri Jaycza, pro sex milibus fiorenorum auri pro sallario eorum impignorata extitit, tandem de nostra voluntate et gracia, per venerabilem Matheum de Tholna abbatem et conventum sancti Martini sacri montis Pannonié, ultra aliam composicionem cum prefatis banis, pro quatuor milibus florenis redempta et recuperata est. Ne igitur ipsa ecclesia ab ordine et a divino cultu excidat, et ad manus seculares rursus devenire contingat, et ne eciam ipse abbas et conventus suis laboribus frustrentur, ius patronatus nostrum, quod in ipsa ecclesia habere dinoscimur, in ipsum abbatem et conventum perpetuo tranferimus et tali eorundem ordinationi et custodie damus, ut pro eorum voto abbates, aut salteni idoneos priores, necnon et castellanos et officiales pro meliori custodia et conservacione loci eiusdem deputent et ponant. divinique cultus diminucionem ecclesia non patiatur. Et quia eciam ecclesia sancti Mauricii de Beel, vicina sancto Martino, plurima incommoda sepius passa est, ad quam de conventu sancti Martini abbas et modernus electus est, ita et imposterum disposicionem illius ecclesie, item abatiamquoque de Thelk, nunc apud manus seculares habitam, pro maiore divini cultus in eis augmento, in abbates et conventum sancti Martini confidimus et locamus, relinquimusque, immo transferimus, donanms, confidimus, et per omnia meliori ordinationi et dispositioni pretactorum abbatum et conventus relinquimus, harum nostrarum vigore et testinionio litterarum mediante perpetuo, salvis nostre semper maiestatis recognicione et tutela in eisdem permanentibus. Dátum Bude, feria sexta proxima ante festuni beatorum Fabiani et Sebastiani martirum, anno domini millesimo quingentesimo decimo sexto, regnorum nostroruni Hungarie etc. anno vigesimo sexto, Bohemie vero quadragesimo sexto. (A szent-mártoni főapátság levéltárában. 13. capsa, B.) LXXII. 1520. szeptember 20. X. Leo pápa II. Lajos király kérésére, a pannonhalmi apátnak és monostornak az összes szent-Benedek-rendi apátságok felett való elsöségi joyát és egyéb kiváltságait megállapítja és fent art ja. Carissime in Ohristo fili, saluteni. Cum nuper maiestas tua regia suis litteris significaverit, qualiter monasterium sancti