Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
A MAGYAR KTR. KEGYÚRI .TOO TÖRTÉNETÉHEZ. 83 tium ipsorum prepositorum et fratrum, uobis ut prefertur porrecta, prescriptas literas et privilégium, cuius tenorem presentibus pro sufficienter expressis haberi et censeri volumus, quoacl omnes eius continentias, capitula, limitationes, clausulas et articulos, eatenus, quatenus viribus earum veritas suffragatur, sub conditionibus infrascriptis, ubi electionem prepositorum tangit. acceptandos et approbandos atque confirmandos duximus, quod ordo ipse Premonstratensis huius regni et prepositi ac fratres eiusdem, pari voto et unanimi ipsorum voce et consensu, dum aliquam ecclesiarum suarum rectore et preposito viduare ac legitime vacare contigerit, per se prepositum eligendum quidem habeant facultatem, auctoritas nostra tamen regia et ius patronatus nostrum, quod in ipsis ecclesiis, quantum ad collationem habemus, intactum illesumque pro maiestate nostra et successoribus nostris reservetur, et in loco suo maneat, talisque electus per ipsos prepositos et fratres prefati ordinis a nobis aut successoribus nostris regibus Hungarie collationem suam, post eius, per prefatos prepositos electionem et presentationem benedictionemque et confirmationem suam a dioecesano suo legitimo pro tempore constituto, accipere et liabere debeat, nemini tamen nos, et successores nostri Hungarie reges, aut quicunque alii patroni eiuscemodi preposituras pro tempore vacantes conferre et dare valeamus, aut ipsi patroni valeant, nisi illi, quem prepositi ipsi et ordo Premonstratensis, secundum eorum regulám, professionem et sanctiones, canonice et legitime prius elegerit et pro pastore sufficienti idoneoque locupleti testinionio nobis successoribusque nostris et patronis ipsis presentaverit et commendaverit; eademque nostra et successorum nostroruni regum Hungarie auctoritate, prenominatis prepositis et fratribus ordinis Premonstratensis annuimus et concedimus per presentes, ut prepositos, quos insufficientes discolosque et ordinis ipsius ac patrimonii Christi dissipatores esse foreque cognoverint, deponere, prepositura privare, aliumque sufficienteni et idoneum loco talis inutilis dejecti et depositi eligere et constituere possint. Preterea de aliis patronis talium ecclesiarum ordinis Premonstratensis, quorum maiores et progenitores, sive ratione fundationis et dotationis, talium prepositurarum per eos salubriter facte, sive ex annuentia et concessione divorum quondam regum, nostroruni scilicet predecessorum, super collatione alicuius prepositure Premonstratensis ius patronatus habuerunt, et ipsi sui heredes ad se devolutum nunc quoque habeant, sive quibus nos tempestate nostra, eorum meritis et virtutibus ita exigentibus, iuspatronatus nostrum pleno iure contulimus, tali modo per omnia