Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)

omnia talis est. Nos Ludovicus etc. (vide sub No. 10.) Nos igitur peticionibus ipsius Myk olaci et Fratrum suorum justis et legitimis ac juri consentaneis favorabiliter inclinati devenientes ipsas litteras non abrasas non cancellatas nec in aliqua sui parte vitiatas de verbo ad verbum tenorem earundem praesentibus inseri et appositione nostri sigilli penden +is et authentici fecimus consignandum. Dátum quinta feria proxima .post Dominicam Ramis Palmarum ante dictam anno ultimé praenatato. Eredetije a gróf Telekiek gyömrői levéltárában (El. xx. fasc. I. sz. 4.) Másolat Petrovay Györgytől. 12. 1346. Julius 11. Az egri káptalan tanúsítja, hogy Benedek szigeti lelkész és máramarosi vicarius esküt tett arra, hogy jövőben az egri mint megyei püspökének hü alattvalója lesz, s az erdélyi vagy más püspököt felebbvalójának el nem ismerendi. György viski lelkész hasonlókép eskü alatt fogadá, hogy ha Benedek pap esküjét meg nem tartaná, őt a püs­pöknek feljelenti. Nos Capitulum Ecclesiae Agriensis significamus Universis, quorum interest, praesentium per tenorem, memoriae commendantes, quod Dominus Benedictus 1) rector Ecclesiae de Zygeth, Venerabilisque in Christo Patris, Domini Nicolai, Dei et Apostolica gratia, Episcopi Agriensis, Praelati nostri, Vicarius in Maramarosia, districtu scilicet Dioecesis, et iurisdictionis praedictae Ecclesiae Agriensis, in nostri et fratrum Salomonis Gardiani, ac Stephani, fratrum Minorum, et Blasii, Lectoris, ac Jacobi, fratrum Ordinis heremitarum Sancti Augustini conuentuum de Agria, tunc in medio'nostri pro testimonio euidentiori adductorum praesentia, una cum Domino Georgio 2) rectore Ecclesiae de Vysk, eiusdem districtus personaliter constitutus, proposuit in hunc modum : quod licet ipse temeritate ductus, et etiam per metum coactus Episcopum Transiluanum in eundem districtum potentialiter absque omni iuris ordine intrantem, et in eodem discurrentem, Pontificalia officia violenter de facto exercentem, propter huius­modi suos excessus erroneos, beneficio et officio, ac omnibus bonis

Next

/
Thumbnails
Contents