Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)
1300. Január 6. Gyulafehérvár. A Szt.-Agoston szerzetesek gyulafehérvári conventje igazolja, hogy Miklós szolnoki főesperes, ka na nok s az erdélyi püspök jegyzője, a püspök nevében, az ajiostoli szentszékhez való felebbezést jelentett be a miatt, hogy az egri püspök az egyházi törvények ellenére királyi adományt eszközölt ki az erdélyi püspöki megyéhez tartozó Máramaros feletti egyházi joghatóságra és papi tizedekre. Nos fráter Stephanus ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini de domo Albensi Transsilvanie et fráter Salamon lector totusque conventus loci eiusdem presentibus quibus expedit significamus universis. Quod magister Nycolaus archidiaconus de Zonuk canonicus ecclesie beati Mychaelis archangeli Transilvanie, nótárius domini episcopi Transsilvani, in die epiphaniarum domini coram nobis, nomine predicti domini sül quamdam légit cartam appellationis, hunc tenorem continentem. Dominus Andreas ecclesie Agriensis episcopus, etsi sacros canones non ignoret, sacrorum tamen canonum scita non advertens ius decimale et iurisdictionem spirituálém in Maramorisio, 1) que est quedam particula dyocesis Transsilvane, ubi eadem iura tam lege dyocesana, quam lege iurisdiccionis ad ecclesiam Transsilvanam pertinere noscuntur, a domino rege sibi dari et in persona sua ecclesie Agriensi donari de facto postulavit, cum de iure laicis, quamvis religiosis de rebus ecclesie nulla sit attributa disponendi facultas, quo intellecto dominus Petrus dei gracia episcopus Transsilvanus, curam gregis sibi commissi diligenti portans sollicitudine, facti potenciám formidavit, cum huiusmodi petitorum donacio, ab eo facta, qui donare non potuit, statum ecclesie minimé potuisset perturbare. Suplicavit itaque et per modum simplicis querimonie obtinuit, ut sicut ipsa donacio, si donacio dici mereatur, de facto processerat, et nulla fűit ipso iure, sic de facto revocaretur, et nulla fuisse pronunciaretur. Dominus autem Agriensis, hijs finibus non contentus, de ecclesie consortio inique iudicans, auxilium secularis potestatis sibi postulavit, 1