Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
torius Sententionales vobis forte sonantes pro sui parte per non venienciam et non comparicionem dictorum protestando, a nobis extrahere, et emanari facere curasset, vigore quarum dictos protestantes in bonis, et Juribus suis possessionarys hereditatibus, et rebus eorum mobilibus damnificare vellet, et niteretur, uel iam de facto damnificasset, in preiudicium et damnum eorundem protestancium manifestum, cum tamen si Ipsi protestantes arduis admodum negocys suis prepediti, ad terminum discussionis presentis cause nostram in presenciam uenire, uel mittere, ac eidem debito, ut debebant modo superintendere et invigilare sciuissent, atque potuissent, sperassent se causam eorum premissam contra partém aduersam de fatali defendere potuisse, prout posse sperarent eciam de presenti. Qua quidem protestacione modo premisso facta, idem Yincentius Litteratus nominibus et in personis quorum supra allegavit eo modo : quod si Juri conuenire et equitati uideretur, vellet prefatum actorem et vos quoque ac alios quoslibet executores in prescriptis Litteris nostris Adiudicatorys Sentencionalibus nominanter conscriptos ab execucione earundem Litterarum Nostrarum inhiberi, ac euiidem Actorem pro habendo causa in premissa nouo Judicio nostram in presenciam euocari facere et eidem cum eo quoque onere et grauauiine quo de Regni consuetudine conueniret repandere prompti essent et parati Et quia premissa allegatio dictorum protestancium, Nobis iusta et legitima admittendaque fore videbatur, ob hoc uobis harum Serie committimus et mandamus firmiter, ut acceptis presentibus vos Executionem pretactarum Litterarum nostrarum Adiudicatoriarum Sententioualium peragere nullo modo debeatis uel si iam de facto executi essetis, Litteras vestras superinde relatorias dicto actori extradare non debeatis, quiu aliosque Executores in eisdem Litteris nostris contentos ab executione earundem, ac extradatione Litterarum superinde Relatoriarum inliibeatis, quin simul uel duo vestrum sub oneribus alias in talibus obseruari solitis erga prefatum Gábrielem Kabos Actorem accedentes qui si personaliter reperiri poterit, eundem ibidem personaliter alioquin de Domo liabitationis, siue solite eius residentie aut de bonis, et Juribus suis possessionarys unde videliczet presens inhibitio uestra ad scitum eius commode deuenire poterit, inliibeatis , eundem quoque ab executione earundem Litterarum nostrarum Adiudicatoriarum Sententionalium Et nihilominus dicatis et committatis eidem verbo nostro ut Ipse decimo quinto die diei huiusmodi Inhibitionis et ammonitionis vestre computando personaliter uel per Procuratorem suum legitimum premissas Litteras nostras Adiudicatorias Sententionales exhibiturus ac causa in premissa a nobis nóvum Judicium recepturus coram Nobis comparere debeat et teneatur. Certifieantes eundem ibidem ut siue ipse termino in predicto coram Nobis conipareat, pretactasque Litteras nostras Adiudicatorias Sententionales exhibeat, ac causa in premissa a Nobis nouum Judicium recipiat sive non, nos ad partis comparentis instantiam id faciemus in premissis quod Juris dictauerit ordo ; Et tandem vos Seriem huiusmodi Inhibitionis Ammonitionis, Evocationis, et Certificationis vestre, ut fuerit expedita, nobis terminum ad predictum fide