Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
perpetuassent; alteram quoque eiusdem Conuentus Statutoriam, quarum vigore prefati Judex, Juratique Ciues, et Ciuitas Colosivariensis, atque Hospitale predictum se se iu Domínium prescriptarum porcionum possessionariarum atque molendini ibidem existentis, titulo premissarum collacionum, ac inscriptionum et perpetuacionum, in Anno Domini Millesimo Quingentesimo Vigesimo Transacto Dominica proxima Ante festum Beati Georgy Martiris, [ápril 23.J per Vice Uayvodalem, et ipsius Conuentus homines nullo penitus coutradictore apparente, Legitime introcluci et statui fecissent, Tertiam autem Serenissimi Principis et Domini Domini Joannis Dei Gracia moclerni Regis Hungarie, Dalmacie, et Croacie etc. Domini nostri Clementissimi, super Consensus, et Juris sui Regii adhibicione, premissis Fassionibus collacionibusque et Inscripcionibus et perpetuacionibus annotati quondam Anthony Desew, et Domine Anne consortis sue, anno nuuc elapso in Oppido Thordensi feria sexta proxima post Dominicam Jubilate [máj. 17.] factam, emanatas, — Et quartam iterum predicti Conuentus Statutoriam clause confectam et nondum apertam De minő Vayuode Tannsilvano sonantes, quibus mediantibus predictum Hospitale Se ipsum in Dominium pretactarum totalium porcionum possessionariarum, ipsius quoque Consensus et Juris Regy virtute introducere, et Statui facere uolaisset, Sed huic introduccioni, et Statucioni prefatus Joannes Desew, ac Franciscus et Antlionius Fily eiusdem, et aly in eisdem Litteris intronominati contradixissent, ob quam cjuidem contradictionem ydem contra ipsum Hospitale, ad terminum in eisdem Litteris denotatum, in presenciam ipsius Domini Vayuode, Transiluani exstitissent evocati, racionem reddituri efficacem, Quibus exhibitis et preseutatis responderunt tali modo : Quocl actor non valeret rite pro nunc ipsos isto processu, quo incepisset querere, quia ab eo tempore, et talibus Juribus possiderent ipsi illas porciones possessionarias sicuti in prescriptis Litteris apparent. ín cujus responsionis contrarium prelibatus actor iterum exhibuit quasclam Litteras, eiusdem Conuentus prohibitorias ante prescriptas Litteras Fassionales dudum emanates, per quas idem Actor prelibatum quondam Anthonium Desew, a vendicione, alios ciuoslibet ab emptione prescriptarum porcionum possessionariarum prohibuisset, quibus sic habitis, partibusque ipsis plura non allegantibus visum est nobis unacuin prenominatis Dominis nobilibus, et sic pronunciauimus eis : Quod quamuis fecerit prelibatus actor hanc immecliate premissam communem et generalem prohibicionem sed quia prenotate priori Statucioni ipsorum in causam attractorum non contradixisset, et ab illo tempore Statucionis ijdem in reali Dominio prescriptorum bonorum fuissent, ergo non valeret ipse actor isto processu querere, ex quo vero ipse partes acl nos saltem hoc Submiserant ut discerneremus inter eos, uerum actor posset querere in Breui Judicio nec ne ? et de hoc pretactam fecimus eis relacionem, Amplius noluimus inter eos iuclicare, verum tamen uidebatur, quocl quia lis et causa Contradiccionis prenotate secundarie Statucionis adhuc in eadem evocacione penderet, et Actor racionem illius contradiccionis nondum reddidisset, et illa lite non deposita, interim alium processum incepisset, Si ipse partes, cum isto processu in