Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
fidelitati Vestre harum serie firmiter committimus et Mandamus Aliud omnino in hoc habere nolentes. Vt deinceps tam ciues et Inliabitatores dicte ciuitatis nostre Colostvariensis, quam alios quoscunque homines harum parcium Regni nostri Transsiluanarum cum Rebus et Mercibus ipsorum. tam ad Pesth, quam ad alias ciuitates nostras Hungarie, quo se questus gracia cum rebus eorundem, conferre Voluerint, libere et pacifice ire et redire permittere et permitti facere. Neque eos aut homines eorum in personis rebusque et bonis quibusuis propterea Arestare, impedire, damnificareque, aut Eosdem ad deposicionem Mercium cogere et compellere debeatis. Si Vero Presentes littere nostre libertatibus Vestris derogari Viderentur, Nos de hac re requirere debeatis, Quibus nos Judicium et Justiciam administrari faciemus, Secus igitur nulla racione facere presumatis, presentibus perlectis exhibenti restitutis, Dátum in ciuitate nostra Cibiniensi, die dominico proximo post festum Beati Martini Episcopi, [nov. 11.] Anno domini Millesimo Quingentesimo Tricesimo octauo Joannes Rex Manu ppa *) OGXLIV. 1539. Szamosfalvi Mykola László erdélyi alvajda Ítélete Patliai Dezső' János ós Kolozsvár városa birája s esküdtei, illetőleg a szent Erzsébetről nevezett oda való elaggult szegények háza mestere közt a mérai rész jószág iránt fenforgó ügyben. Nos Ladislaus Mykola de Zamosfalva, Vice Uaywoda Transiluanus et Siculorum Vice comes, et ad infrascripta Una cum Infra nominatis Egregys et nobilibus. Judex per partes infra notatas equaliter electus et Rogatus etc. Memorie commendamus per presentes, quod nobis feria quinta in Festő Beate Dorothee Virginis et Martiris, unacum Egregys et nobilibus Ladislao Gyerewffy de Gyerewasarhel, Andrea de Zentphal, Joaime de Gyula, Magistro Alberto Prothonotario Transsiluano utrisque Michaele Gyerewffy de Inakthelke scilizet et de Zamosfalwa, et Gaspar Haczaky de Sard, hic in domo nostra Zamosfalwa constitutis, et existentibus Joannes Desew dictus alias ele Patha, pro se personaliter, ut Actor ab una ac Prudentes et Circumspecti Joannes Syveges Judex Regius, nec non Valentinus Webewger et Michael Aztlialos magister Hospitalis Beate Elisabeth vidue extra muros Ciuitatis Coloswariensis trans fluuium Zamos vocatum fundate, Jurati videliczet Ciues eiusdem Ciuitatis in ipsorum, Ac Judicis, et Juratorum ceterorumque Ciuium, et Consulum ipsius Ciuitatis Coloswariensis. atque predicti Hospitalis Nominibus et personis, velut in causam attracti, partibus ab alia, ') A város levéltárában levő eredetiből, mely egyrétü regál papirosra van irva s a király nagyobb rányomott pecsétével erősitve. [Fasc. M. Nro 4.]