Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

CCXVIII. 1520. II. Lajos király a bó'rkészitő vargákra nézve Beszterczc, Brassó, Szeljen és Kolozsvár váro­sokban bizonyos szabályrendet állit meg. Nos Ludouicus Dei Gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie Commendamus per presentes, Quod Cum superioribus Annis quedam diffe­rencia et causa inter Magistros Sutores ciuitatis nostre Bistriciensis ab vna ac Magistros cerdones eiusdem ciuitatis ab altéra partibus, ex parte et ra­cione dealbacionis et laboracionis cutium sive coriorum orta et suscitata, primum per Judicem et Juratos ciues dicte ciuitatis Bistriciensis ac deinde per consulatum cibiniensem et tandem per Magistrum ciuium Judices et Juratos Seniores Septem Sedium Saxonicalium parcium Regni nostri Trans­siluanarum adiudicata, et abinde ad instanciam Magistrorum Sutorum per viam apellacionis, ad Maiestatem nostram deducta fuisset. Tunc licet Nos huiusmodi differenciám, ut eidem finem imponeremus, per nonnullos Domi­nos consiliarios nostros, per nos ad hoc pro Judicibus deputatos, reuideri et determinari commiserimus, Quia tamen ydem Judices deputati, inter iudi­candum ad quandam difficultatem in literis adiudieatoriis predictorum Magi­stri Ciuium iudicum et Seniorum ipsarum Septem Sedium, pro parte Magi­strorum cerdonum emanatis inciderant, ab hoc ne quid in ea ipsa re, uel inconsulte vei immature transigeretur, Visum fűit prenomiuatis Dominis Consiliarys Nostris Judicibus Scilicet per nos deputatis, eciam consensu nostro ad hoc accedente, ut explicande atque apertius declerande huiusmodi difíicultatis gracia, Causa prescripta rursus ad Magistrum ciuium Judices, Juratos Seniores, ac Consules Septem et duarum Sedium Saxonicalium, nec non ciuitatis Brassouiensis, Bistriciensis et terre Barcza, remitteretur, ita, ut Ipsi cawsam prescriptam denuo cognoscerent, et tandem explicata pre­missa difficultate, quicquid ipsis videretur, nobis per eos significari deberet; Cum itaque prenotati Magister Ciuium, Judices et Seniores, ac Consules Septem et duarum Sedium Saxonicalium, ac Ciuitatis Brassouiensis, Bistri­ciensis et Terrae Barcza, Causam premissam pro mandato nostro, examina­tis compluribus utrinque testibus, iterum discussissent, ac tandem ad Maie­statem nostram deelarata sentencia, que ipsis in eadem causa videbatur, cum certis eciam adnotatis limitacionibus per litteras Suas transmisissent, et nos sentenciam ipsam una cum limitacionibus prenotatis coram nobis, et in Consilio nostro perlegi et exponi iussissemus, et ultra hoc, tam litteras Serenissimi Condam Domini Ladislai Regis, pro parte Sutorum Privilegiali­ter confectas, quam eciam litteras adiudicatorias predictorum Magistri Ciuium Judicum et Juratorum Seniorum Septem Sedium pro parte cerdonum Ipso­rum emanatas, aliaque omnia utriusque partis iura et raciones singulas, quibus Unaqueque pars causam suam tutari nitebatur, diligentissime exactis­simeque, non sine longa disputacione discussissemus, visum, nobis fűit, et ita cum ipsis consiliarys nostris deliberauimus, decreuimus et determinaui-

Next

/
Thumbnails
Contents