Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
elem Kulusuar suo et vniuersorúm Hospitum nostrorum de eadem nomine ad nostram presenciam accedentes Humiliter nobis supplicarunt, proponentes in hunc modum , Quod cum Stephanus Illustris Rex Hungarie quondam Atauus et progenitor noster, bone memorie volens olym fundare et congregare predictam Ciuitatem Kulusuar multa prerogativa libertatum ipsos decorasset et preditos fecisset Post modum vergente deorsum condicione status mundi per inpacati temporis discrimina, ydem Hospites nostri a via libertatum suarum deteriorati cecidissent, petentes a nobis cum instancia ut ad pristinam et antiquam libertatem ipsorum ipsos restituere et restitutos in eadem conseruare dignaremur. unde quia auditis Supplicacionibus et peticionibus ipsorum occurrit nobis considerare illud autenticum Huic proposito í'ore congruum atque consonum, Rex pacificus pia miseracione, disposuit sibi subditos fore pacificos et quietos et sue multitudinis libertate, fruituros, Nos Itaque instar Huius gerere volentes, attendentes fidelitates predictorum Hospitum, et Saxonum nostrorum quas nobis multa fidelitate suorum laborum non solum res et bona ipsorum, ymo eciam personas ipsorum fortuitis casibus ymo certis periculis exponendo, verum eciam plurimas mortes et cedes Hominum perpaciendo Sumpme fidelitatis indicio impendere curauerunt et presertim nouissime istis temporibus Contra nostros emulos procedendo licet non cum minima rerum et personarum ipsorum iactura nobis üdeliter seruierunt, Igitur quia Ex Officio nostre Regie maiestati in cum benti, que nulli deesse in suo Jure ymo iniuriam in Jus restaurare debemus, eorumdem Hospitum nostrorum iustis peticionibus inclinati ipsos et per ipsos ipsorum Heredes reddidimus et restituimus, ad antiquam et eandeni pristinam libertatem ipsorum qna vei quibus per memoratum Stephanum Regem a prima fundacione et congregacione ipsius Ciuitatis prediti fuerant eadem prerogatiua libertatum eciam nostris temporibus fruituros, quas Hoc ordine tenore presencium specificandas duximus et pariter exprimendas, quod singuli Hospitum nostrorum de predicta Ciuitate aratra Habentes in festő beati Martini singulis Anuis singulos fertones cum Ö o pondere Regali, Ceteri vero Hospites per se domos et 11011 aratra habentes, singuli singula tria pondéra in predicto festő, Inquillini autem, alterum dimidium Pondus singuli predicto tempore nomine terragy modo premisso, soluere tenebuntur, Preterea de simgulis Sexaginta mansionibus unum armatum decenter ordinatum ad exercitum nostrum transmittere tenebuntur, Item villicum inter se libere eligant quem de comniuni consensu et Voluntate duxerint ordinandum, Qui quidem Yillicus ipsorum onines causas inter ipsos et intra metas ipsorum exortas, exceptis Causis Homicidy furti latrociny incendy et vulneris, quod wlgo dicitur Boyseb quas Judex noster et villicus ipsorum pro tempore constituti Pariter Judicabunt, Judicia inter se taliter diuidentes, quod duabus partibus Judici nostro cedentibus terciam partém in dictis causis villicus ipsorum obtinebit, Item Conccssimus eciam eisdem Hospitibus nostris , quod intra terminos parcium transsiluanarum, tam in Ciuitatibus, quam eciam in alijs locis de mercibus et rebus ipsorum nullum tributum soluere tenebun-