Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

1282. László király némely püspöki birtokokat kiveszen a vajda és minden más bírók törvényható­sága alól s kizárólag püspöki hatóság alá rendeli. Nos Laci. Dei gracia Rex Hungarie, memorie commendamus signitican­tes uniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod venerabilis páter petrus dei gracia Episcopus transsiluanus dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, a nobis humiliter supplicando postulauit. quod cum sua Diocesis (így) hostili persecucione saxonum, et diversarum guerrarum regni nostri, nobis in tenera etate coustitutis, ad tantam inhabitantium deuenerit raritatem, — quod usque ad tempóra pauci in Alba, que est Sedes episcopatus sui Iíatedralis, et in alys villis suis siue Curtibus Pontiíicalibus, quarum nomina sunt liec, uidelicet in comitatu albensi villa Sard, et in comi­tatu de Torda, villa sancti regis, Item in Comitatu de Kulus villa Kuluswar, villa Gylo, villa Kopis et villa Keresfev. Item in Comitatu de Doboka villa Herma et Bylokul, Item in Comitatu de Zonuk villa Zylah, et villa Tusnád, Item in comittatu de Zatmar villa Ebes, et in comitatu Byhoriensi villa Barat pispuk inquilini habeantur, nec illic conueniant, nisi eos et alios superuenientes, libertate ubrioris gracie dignaremur preueuire. Nos igitur considerantes, quod ex incremento honoris pontificalis, simul et regia Dignitas suscipiat incrementum. ut eadem Ecclesia in pristi­num statum possit reformari. attendentesque ipsius venerabilis patris fidelitates et grata obsequia, que in expugnandis et destruendis castris quo­rundam incolarum regni nostri, ex quibus spolia et vastus in nostri honoris detrimentum, et regni nostri dampnum non modicum, circa fluuium Zomus, et circa publicam stratam, per quam itur ad partes transsiluanas, committe­bantur, exhibuit, ex indulgencia regie benignitatis, in recompensacionem seruiciorum ipsius predictorum, talem gráciám ei duximus faciendam, ut tam priores inquilini, ciuitatis Albensis et aliarum villarum suarum prescripta­rum quam eciam hospites libere condicionis de nono conuenientes, a iudicio Wayauade transsiluani pro tempore constituti, comitum parrochialiiun, nec non et aliorum omnium iudiciun, penitus sint exempti, nec alicuius tenean­tur astare iudicio, nisi ipsius episcopi ecclesie transsiluane, Judicis ipsius, vei uillici pro tempore constituti, et si episcopus, aut Judices per ipsum po­siti in recldenda iusticia negligentes fuerint, aut remissi, uel tam arduum esset negocium, quod ipsi iusticiam facere non ualerent, ipsa causa vei tale negocium Regie tantum maiestatis examini terminanda deferatur. Prout eciam hanc gráciám dominus Rex Bela auus noster Karissimus quibusdam vil­lis, et Curtibus ipsius episcopatus concesserat, sicut in eiusmodi privilegio, per karissinium patrem nostrum Stephanum illustrem regem Hungarie contir­mato, uidimus contineri. Et cum presentes nobis fuerint reportate nostrum

Next

/
Thumbnails
Contents