Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

impetrare, censum annualem soluere, munera dare et servitia exliibere hoc modo teneantur; . . . . quod pro censu annuali quilibet Iobbagionum decem Denarios pro tempore currentes, uon plures, in festő Sancti Stephani soluere teneantur. —- Pro muneribus autem eorum .... talibus Domini s Terrestribus qui molendinum seu molendina haberent, in festő Nativitatis Domini unum cubulum auene et duas tortas, in Pasca similiter duas tortas, et in Festő Patroni Ecclesiarum similiter duas tortas et unum pullum dare teneantur. Illis autem Dominis qui molendina non haberent in Festő Nati­vitatis Domini unum cubulum auene, et similter duas tortas — et in pre­dictis aliis Festivitatibus alia ut prenarrantur dare debeant, in servitiis vero exliibenclis una die falcare, aut metere, et obstacula molendinorum relevare, suoque more alias consueto in debita structura conservare teneantur. Item Decimam seu alium censum porcorum et apum, sicuti in aliquibus tantum temporibus, signanter sub castris tam ab Hungaris, quam a Va­lachis, huc usque exigebantur, et censum vulgo Ako appellatum Dominis Terrestribus nemo solvere teneatur. Item in locum Camerarii Salium Re­galium justa et consueta servitia Regie Majestatis Jobbagiones in eiusdem locis Camerariis residentibus semper íideliter exliibere debeant, ad cuncta autem servitia, tam in salibus quam aliis oneribus deferendis Camerarius eosdem violenter compellere non presumat. Item idem Camerarius vina non in aliis domibus vei locis, quam in propria domo Camere propinare valeat, et tempore propinatorum vinorum suorum, alios in propinatione .... vina propinantes interdicere non valeat. — Item hoc declarando statuunt, quod si, in Literis Sancti Stephani Regis'seu tenoribus eorundem totales con stitutio­nes et ordinationes consvetudinis expresse non habentur, — sub quibus ipsi Regnicole sub Dominis constituti remanere debeant, ex tunc ipsi Regnicole ex se ipsis dictos fidedignos, et Deum timentes atque in gremio sagaces eli­gere debeant, — qui electi una cum ceteris et probis Nobilibus per Univer­sitatem Nobilium ad id eligendis, simul considentes, et super his mature tractantes disponant et ordinent in quibus ritibus et consuetudinibus perpe­tuis temporibus tam ipsi , quam successores eorum pacifice et quiete valeant permanere. Item statuissent et ordinassent ac irrefragabiliter observandum commisissent, ut quacunque exercitualis Expeditionis necessitate superveni­ente, prefati Domini Episcopus, Wayvode et Comites Siculorum atque Re­gnicole seu alii cuiuscunque status et conditionis homines, qui exercituare tenebuntur, victualia necessaria hoc modo recipiant, quocl tempore estivali in campo, tempore hyemali in villis seu civitatibus descendant, et Ductor Belli seu Capitaneus Villicos circum jacentium Possessionum vei Judicem Ci­vitatis ad se convocare, et super eo, quod victualia Foro seu precio chariori vendere 11011 permittant, nec aliqui presummant — jurare faciat et sic exer­cituantes ipsa victualia justo precio estimato et non violentia ac defalcato valore, sicuti huc usque f'ecisse perhibentur — emant, et in quantum ipsa victualia inveniri possunt non abnegentur et abunde administrentur; — voluissent etiam et ordinassent, qud Barones qui juxta preceptum Regium et dispositionem Regie Mattis pro tuitione Regni Banderia sua semper

Next

/
Thumbnails
Contents